monumenta.ch > Ambrosius > sectio 73

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 15, 73
Utilis igitur huiusmodi liberalitas, sed non communis omnibus. Sunt enim plerique etiam viri boni, qui tenues sunt censu, contenti quidem exiguo ad sui usum, sed non idonei ad subsidium levandae paupertatis alienae; tamen suppetit aliud beneficentiae genus, quo iuvare possint inferiorem. Est enim duplex liberalitas: una quae subsidio rei adiuvat, id est, usu pecuniae; altera quae operum collatione impenditur, multo frequenter splendidior, multoque clarior.